Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

liospitale saepedictum in quolibet festo S. Martirii soI« uere teneatur, et si eiusdem procuratoris facultas in solulione pecuniae et viniin dictis terminis non suffi­ceret, Hertlo, Hainbatt Jacobus, et Perichtoldus, ac Communitas Ciuitatis, vel eorum Successores plenarie debeant persoluere, sicut fide sua promiserunt, seu as­sumserunt, et si praedicta omnia negligere accepta­rent, extuuc in quindenis dicti termini vna admo­nitione praemissa, coram nobis dupplum soluerete­neatur, et si ordinationem vel dupplum iidem Ci­ues soluere obmitterent, census, possessiones ac pro­uentus omnes, qui olim ad dictam domum pertinere dignoscebantnr, in ius et propriclatem dicti fratris Lantelini, vel sui Successoris in perpetuurn deuol­uantur. Adiecerunt etiam, quod ipse frater Lante­linus, vel fratres nuncii in aliis Prouinciis nomine dicti hospitalis petere valeant et recipere omnia, quae pauperibus erogantur, et si idem Procurator Ciuium in prouinciis praenolatis aliqua habere, petere vel aquirere poterit, frater Lanlelinus aut successo­res sui nullam partem habere debeant, et si proces­su temporum per Reges, Barones, vel aliquos No­biles aliquae donationes specialiter S. Antonio fie­rent, fratri Lanteliuo vel sucessori suo attineant. Item si aliquis Regum vel iNobilium ipsis pauperibus Po­sonii aliquid legauerit, dictus frater nihil habeat fa« cere de eisdem , nec hoc praetermissrnn est, qnod ipse fraler Lanteliuus et.sui successores domum la­pideam cum domuncula et paruo pomerio, quae sunt iuxta domum lapidcam Vsque ad Stubam bal­nearein cum vna camera, quae adhaeret Stubae cutn omtiibus vtilitatibus et fructibus pro se et sua fami­lia perpetuo habere debeat pleno iure. In cuius rei testimonium praesentes dedimus literas sigilli nosti i Tom. \ 111. Vol. Vlt. 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom