Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
76 / • 51. Innocentio Descricio perennis manebit gloria, Magyarorum a Hungariae magnae incolis, ortum, ac egressum e monumento autlientico Vaticano detexisse , ac illustrasse (5.)In quantum ipsos cum C h u n i s A 11 i I a n i s eosdem asseruisse videtur, Chronicorum nostroruin erronea traditione, praeiudiciorumque vi abreptus fuit; videtur inquam asseruisse: nam alias recte arguit : „ Perperam Hungaros ab Ilunnorum (Attilanorum) posteris genere seiungi ; genere vtique iidem, non item t ri bu. " *) *) Historicis nostris , qui seu communi origine spectala , seu gentilis gloriae ampliandae gratia, Magyaros cuui Hunnis Attilanis eosdem, nomine solum distinctos, traditionibus inuitis , perhibuerunt, ignoscendum est; cum ambitione hac omnium fere nationum Historici laborent ; ad Hunnostjue Attilanos tales etiain natiov nes se iunxerint, pro quibus nulla pugnat ratio cognationis; quod eruditis per bene notum est ( Eccard! ) 52. RR. Georgio Pray — studiorum meorum quondam moderatori — quod gratitudinis ergo commemoro — debemus, debebitque omnis posteritas, Chunorum Ilistoriam , aliquot ante Christum secula protulisse vindicasseque; is contra inueteratas opiniones primus intonuit: ,,Si prima vniuersi corporis incunabula spectes, Finni, Hunni, Auares, et Iiungari, eadein mihi ortu gens sunt et populus; lametsi postea, quod fere vsu venit, in ramos diuisi, vti diuersis nominibus, sic variis quoque dialectis inter se se differrent " Dum Sinnicis fontibus totus intentus (§. 5.) ad Hunnorum in campis quoque Caucasiis incolatum menlem haud aduertit, veniam meretur; ast