Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Magyaros nostros cum Turcis, hocest: cnm Hun­nis orientalibus, a Tartaris Topais versus auitas se­des retrusis, eosd-em sine ratione sufficiente vir detur mihi fecisse. Quinam etenimilli ? et vndeTur­ci has in Europam emisissent colonias? Plinii certe tempore, a Pomponio Mela commemorati, sub nomine Scytharum, Parthorum subditi, aut so­cii latebant: „Yltra flumen laxarte (in auita proin Turcorum sede ) quod Scythae Sylin vocant, sunt Scytharum populi. Persae illos Sacas in vniuer­sum appellarunt. — a proxima gente. — Mul­titudo populorum innumera, et quae cum Par­this ex aequo degat. Celeberrimi eorum Sa­cae" Libro VI. Capite. XIX. Sacas hos fuis­se appelatos Turcos monuit Menander: „Tur­ci, qui antiquitus Sacae vocabantur." Except. pag. 102. edit. Ven. Idque circa aetatem Theo­philacti: ,, Hunni , gens Scythica sunt , habitantes orientem, vbi vicinus est Persis, quos Turcas etiam nominari , pluribus iam constat.' 4 In iisdem ex­cerptis p. 120 edit. Venet. His autem temporibus iam Chuni Attillani, a dimidio nempe Seculi quarti vsque medium V-ti Pannoniae dominaban­tur. Regnum , quod H u n n i E p h t a 1 i t a e , alias Tui 'ci , in orientalibus Persiae limitibus diu tenue­rant, alii , e vicinia Sinensium retrusi, ar.tiquitus Sacae appellati, fundato in Turfan regno, solioque ad Alpes Altai, alias montisAurei, tum propter similitudinem cassidis Turc dicti (a quo etiam Turci compellati censentur), bellis Persicis, post­quam luxu diffluxisset, infirmatum, subiugarunt. „ Turcorum Legali ad Iustinum (Imperatorem) admissi (circa anno 568.) dixerunt Chaganum suum subegisse Ephtalitas eosque tributum pendere coegisse. Omnis igitur, inquit Impe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom