Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
49. Erant tamen Magyari cum Chunis generecognati: 1. ex Jingua: Laudatus Constantinus, qui primus eiusdem meminit, linguam vnam ab altera dialecto variasse testatur: „Habentque etiam hodie earndem dialectum; aliaque item Turcarum lingua vtuntur" I. c. Sed et Chazarorum Chaganus cum Lebedia , ac cum Maioribus nostris sine interprete est locutus, teste eodemConstantino Imp. „ Ad Chaganum Chazariae profectus Lebedias interrogauit: quae ipsius vocandi causa esset? Cui Chaganus: ideo se ipsum vocasse, vt ipsum gentis principem faceret. Cui ille: — parere non possum; sed est alter a me Boebodus , Salmutzes (Alrnus) nomine, qui et filium habet Arpaden nuncupatum ; horum siue Salmutzes, siue filius ipsius Arpades Princeps fiat. — Placuit haec oratio Chagano, virosque cum ipso ad Turcas misit, qui cum sermonem eum ipsis communicassent, visum potius illis fuit Arpadem Principem constituere" de adm. Imp. cap. 58. Et Fratres Praedicatores Evangelii annunciandi causa ad Chunos profecti , lingua his nota vti debebant. V. de Fratre Paulo Hungaro Sig. Ferrarii Hist. Ord. Praedic. Prouin. Ilung. p. 40. Innotuit hoc etiam ScrijitoribusChronicorum nostrorum : (Magyarorum) „Posteritas Persidem inhabitans regionem, statura et colore similes sunt llunnis; tantummodo dilferunt parum in loqueia sicut Saxones etThuringi." Chron. Bud. apud Thur. Parte I. cap. 2. Eadem prorsus verba habet Chronicon Simonis de Keza, quod LadisIaoChuno inscripserat. Persuasi erant etiam Romani Pontifices de eo; ideo in conuertendis Cumanis nostratium Praedicatorum opera vsi sunt constanter: bullis in Codice Diplomatico productis