Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
maximo cum consensu Sarmatas dixerunt: in Tabulis Peutingerieanis inscribuntur Sarmatae vagi; Straboni sunt S a r m ata e cog n o m en to lazyges; Ammiano Mar. Iazyges Sauromatum pars; Plinio Iazyges Sarmatae etc. Lingua Sarmatarum num Gotliica, an potius Slauica fuerit, disputatum quidem fuit inter Eruditos (Vide: Ioann. Seuerini Comm. Hist. p. p. 18. Saiagium de Statu Eccl. Pann. Lib. I. p. 198.); ipsos genuinam Magyarorum linguam locutos fuisse, primus Fr. Otrokocsius in Orig. Hung. P. I. cap. II. contendit. *) *) Laudatus Otrokocsius iu Origine Hung. eo seductus cst argumento, quod Urgos Strabo, Chunos Plinius, Hunnicam progeniem apud Pontum Euxinum in vtraque fstri ripa sedes habuisse, dixerit : Quoad Vrgos Strabonis lepide argumentum elisit Samuel Timon dicens: ,, Si propter duas tresue litteras, quae in vocabulis diuersarum linguarum inueniuntur, quasi ad liquidum explorata veritate, priscos gentiles suos dicere, aut patres ciere licet j rnulto planius apertiusque quis ostenderit, Ptolomaei Pannonios Auarisc o s, Oravcios, seu Aruenses nostros, esse." Im. antiq. Hung. L. f. c. XIII. E sedium autem, quae aeuo illo aiios et alios semper videbant Dominos, identitate inferri nihil plane potest. §. 44. Iazyges proin Metanastas Iasonum nostratium, qui purum et genuinum Magj arorum idioma loquuntur , aborigines fuisse, vel ipsa labiorum diuersitas conuellit. Arguit etiam discrepanlia nominum, quibus Metanastarum oppida et Iasonum sunt distincta: illorum nihil commune genti nostrae sonant apud Ptolomaeum : Iscc-