Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
bores, siue ligna, nisi forle iuxta aliquas ciuitates, quae pomeria quaedam habent. In campis et tentoriis (Szallas) habitant; stercora comburunt animalium — loco ligni" etc. Histor. Orient. edit. Helmstadi. A. MDCXXXV. p. 5-6. *) *) Chunos, Turcarum in partibus illis Dominio multum imminutos, ex aduenis, potissimum Hungaris, aggregatos aeuo subsequo esse , censeo ignotum nemini. 42. Cum Chunis, quos hucusque deduximus, aut penes ipsos, accolunt lasones, vulgariter Jazyges,. genuino nomine I as z o k; horum quoque ideo ortus, natales, annon Iazygum, orbe antiquo florentium , apud nos reliquiae? diligenti non minus studio inquirendum. — Regionem Hungariae, quae infra montana campos Tibiscum inter ac Danubium patentes occupat; ante Chunorum Attilanorum has in oras aduentum Iazyges incoluisse, fide Historiarum certum est. Triplices fuerant Antiquis noti: ].) Iazyges Basilei: Sarmatiam Europaeam meridionalem, qua Orientem vergit, inhabitantes. V. Ovidium Pont. epist. II. v. 79. Item Tristium II. v. 191. 192. 2)Iazyges Maeotae Sarmatiam Asiaticam a palude Maeotidis Boream versus pererrantes: Vide Ptolomaeum Lib. IIL cap. III. p. m. 38. 5. ) I azyges Metanastae; alias vagi, Daciam occidentalem, a Boxolanis horsum retrusi, Danubium vsque obsidebant. V. Plinium Hist. nat. IV. 25. — Tacitum Annalium XII. c. 29. Hist. III. 5. Strabonem Lib. VII. Ptolomaeum 1. c. Tabulam Peutingerianam, ac denique Marcellinum lib. I. p. m. 8. 45. Iazyges hos Sarmatas fuisse non minus certum: Metanastas enim Scriptores laudati