Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
tlioriis, aliorumque ducatu vastatis Russorum ac Polonorum terris, per ipsorum ditiones aditum in Hungariam quaerebant. Quamquam dupplici praeJio victores, postrema tamen dimicatione victisunt. Rex ipsorum Cuthenus venia et libertatis seruandae fide obtenta, in Hungariam veniens se, ac quadraginta suorum millia Regi Belae IV. subdidit, etad Tibiscum, alibique terras, alendae tantae copiae sufFecturas obtinuit (Rogerius de Destructione Flungariae Capite II.) Pacto hoc idem Bela Rex ius inter auitos Coronae suae titulos Cumaniae quoque axioma inserendi aquisiuit. *) *) His ex partihus fuisse, Chunos sub Bela IV. R. H. ingressos, docent etiam nostrae litterae : ,,Comania ah occidente autem hahet Hungariam. — Et est Comania terra maxima, et longa; cuius populos, scilicet Comanos, Tartari occiderunt; quidam tamen a facie eorum fugerunt; et quidam in eorum seruitutem redacti sunt. Plurimi autem ex eis, qui fugerunt, ad ipsos redierunt." AsccIIinus Cap. 23. pag, 435. Tom. IV. Vol. I. §. 59. Chuni hi, qui post dirissimam cladem quam vnquam perpessa est Hungaria, supererant, sub regibusBelalV.StephanoV. et Ladislao Chuno in bellis singulis ex aequo socii, libertatibus ac praerogatiuis diu pro arbitrio Principum, virtutisque suae merito concessis fruebantur ; postquam studio Firmani Episcopi, Sedis Apostolicae Legati potissimum, depositis superstitionibus , moribusue auitis, in baptismum suscipiendum , sedesque fixas tenendas consenserunt; pristinis sedibus restituti Nobilibusque Hungariae in iuribus et obligationibus sunt coaequati; iudicio Palatini regni, sicut tempore