Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Belae Regis fuerat institutum, subiacentes: „Latlislaus, D. gr. Rex Hungariae ad vniuersoruni notitiam volumus peruenire: quod nos Dominos de Comanis et Nobiles Comanorum, ac totam gentem eorumdem , in regno nostro existentern, solenni et publica congregatione in regno nostro facta, et diligenti deliberatione cum Baronibus et Nobilibus regni nostri habita descendere fecimus modo ac locis infrascriptis. — Quia copiosa multitudo Comanorum copiosum terrae spatium cupiebat, statuimus, vt hi, qui cum generatione sua inter Danubium et Tibiscum, aut iuxta flumina Cris, vel inter flumina Moruz et Kriz , aut ex vtraque parte fluminis eiusdem, vel inter flumina Themus et Moruz, aut circa eadem descenderant, et non alias , sed super eisdem fluminibus, seu locis, siue terris, quibus primitus quamlibet generationem cum suis tabernaculis Dominus Bela Rex, auus noster, illustrissimus R. Hung. inclitae recordationis, descendere fecerat, ibi et nuncdescendant etresideant modo praemisso (in villis , more Christianorum, in aedificiis et domibus solo fixis) tanquam Nobi1 e s regni nostri. — Hi et Comani aequali praerogatiua gratulentur. Praecise expressimus, quod Domini et Nobiles Comanorum vniuersi, et singuli ad nostrum exercitum , ad quem nos personaliter accesserimus, venire teneantur, siculi ceteri Nobiles regales seruientes ; et si qui ex iisdem negligentes exstiterint, eandem vltionem, idemque iudiciumpatientur, quam vel quod incurrent alii Nobiles regni nostri, qui non veniendo exstiterint negligentes. Nec hoc praetermittimus, quod iidem Domini de Comanis et nobiles et vniuersitas Comanorum iudi-