Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
57. Chuni etiam, qui per Cumaniam magnam vagabantur, concordiam diu cum Maioribus nostris fouebant: Tocsun enim vxorem de terra Cumanorum duxit. Belae Not. Cap. LVII. Ast postquam inclinante Pacinacitarum regno Vzis aucti fuissent, Magyarorum ditiones ad Nyir et in Transiluania crebro incursabant, semper caede suorum. Ineunte seculo XIII. Religionis Christianae affectu, quam a Roberto A. Episcopo et Fratribus Ord. Praedicatorum de Hungaria sunt edocti, mitescebant. V. Tomo III. Vol. I. p. 264. Vol. II. p. 154. Non tamen penitus ab inuasionibus, Transiluaniae praesertim , abstinuerunt , per Fratres Ordinis Teutonici in terra Bozza excubantibus coerciti. Qui Baptismo suscepto Christo nomen dederunt, SiCulorum Episcopo fuerant subordinati. V. Cod. Dipl. Tom. III. Vol. II. p. 245. — 6. etc. Item p. 151. 205. etc. *) *) Easdem plagas seculo XII. Cumanos tenuisse auctor est, Anonymus, expeditioni Sacrae Friderici I. Inip. coaeuus et praesens, dum dicit: Cumanos illo ad Adrianopolim adhaerente a Graecis ob periculi, cjuod suspicabantur, praesentiam in auxilium contra Germanorum copias clam excitos fuisse." (Apud Murat, Antiqu. Lect. pag. 60.) Quod indicio est Cumanos eo tempore non longe a Thracia, qui situs Moldauiam et Cumaniam non obscure designat, abfuisse. Certe Anna Comnena eodem tempore iam Vzos in Moldauia locauit (Cap. 5.) Hic igitur Pacinacitac Vzi et Chuni in vnum corpus ita coaluerunt, vt Cumanorum nomine communiter deinceps venirent. §. 58. Rerum potiebantur vsque annum Christi MCCXXXIX. quo Tartaro-Mongoles sub Ba-