Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

bantur submittere, Sagittarios dictos. V. Di­ploma Anni 1222. T. III. V roL I. p. 562. Ob pri­mas, quas seu in inferenda seu propulsanda vi na­cti sunt partes Proculcatores etiam dicti (Raj­csanji Tabulario Exc. Camerae Arcliiui Praefectus in Scliediafmale A. 1757.) Reliqui autem Vduar­nicorum, aut Tauernicorum elc. munia obibant. Geysa I. R. II. in fundationalibus Abbatiae S. Be­nedicti de iuxtaGran ait: „Dedi etiam villam B js­senorum ad arandum, nomine Taszar, super Sitoua , cum terra 20. aratorum" et paulo inferius: Insuper vero dedi aliam villam H u d u o r n i c o­rum Byssenorum ad arandum super eandem aquam Sitoua." V. Tomo I. p. 450. — 1. Item de Padan Tom. IV. Vol. III. p. 262. *) *) Ex his quoque Bissenis, fidelitatis suae merito nonnul­los in Regni Nohilium aggregatos fuisse consortium , Diploma Belae R. H. Byssenis de Padan ( in Comitatu Sopron. ) concessum indicat: „Cum Tauernici no­s t r i, qui fdii Byssenorum dicuntur, fideliter nobis seruierint: Nos consideratis meritis eorum tum quae nobis diligenter impenderunt, et impendere po­tuerint in futurum; talem eis gratiam duximus faci­endam \ vt quandocunque nos habere exercitum con­tinget, iidem — de villa Padan existentes ac eorum heredes, nec non posteri, inter regni nostri No­biles perpetuo computentur, et nobiscum, et non cum aliquo exercituare teneantur'' L. citato. Bys­senorum nomen et sedes loca diuersa, Besnye , Bes­nyo hodiedum rctinent. Nec tamen ideo Sagittarios vbique Byssenis adnumerare ausim; Stephanus certe V. R. H. Sae ittarios ad Vagum nobilitauit ad Va­gum, quin tamen ipsis nomen Byssenorum, vel lo­cum Besnyo adtribuat V. Tomo V. Vol. I. p. 184. 5. etc. Memoriam in locis Lovo, Schiitzen , retinent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom