Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Moldauiae contigua est, angulo, Scjtbarum , aut Chunorum Attilanorum reliquias, siue Siculorum ex Italiae extrema insula colonias esse: — dissentientia enim sunt de eorum origine testimonia — (Chron. Thuroczii p. 78. Belae Notarii Cap. L. Ranzani p. 534. apud Schwantner) sustineri sane nequit: quomodo enim trium mil Jium manipulus contra gentium in oris ilJis tumultuantium colluuiem per secula tot libertatem, linguamque suam intaminatam potuisset tueri ?! Sed nec veterum consonae traditioni, qua a Chunis deducuntur, ausim temere refragari. Censeo proin, ipsos a Chuno — Chazaris, Cabaris in specie, ortum suum iure deriuare; cum tribus haec primo iens ante caslra Magyarorum loco, primas etiam e Moldauia egressa in Yltrasiluania ceperit sedes; quod etiam dialecto sibi propria, ac Principe e gente sua proprio, si Constanlini in purpura geniti de Cabaris verba consideremus, "videtur confirmari: „Cabari, inquit ille, a Chazarorum gente descendunt. Facta autem inter eos secessione, belloque orto ciuili, prior pars vicit; quique victi, pars occisi sunt, pars fugientes ad Turcas in Paczinacitarum terram se contulerunt, ibique sedes posuerunt, conlractaque mutua amicitia , Cabari appellati sunt; vnde et Chazarorurn linguam ipsos docuerunl; habentque etiam hodie eamdem dialectum; aliaque item Turcarum Iingua vtuntur. Quia vero fortitudine bellica et strenuitate octo aliis gentibus praestabant, iisque in praeliis antecedebant, primum in tribubus locum obtinuerunt; vnusque in illis tribus Cabarorum populis princeps est ad hodiernum diem" de adm. Imp Cap. XXXIX. Quae et Szekelyiis nostris conueniunt, et cum relatione J