Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Belae Notarii conciliari possunt. Somniant vero illi , qui nomen ipsorum seu a Scythulis, seu Siculis repetunt; quum a muniis militaribus, quae ipsis more patrio obligerant, a custodia nempe limitum, sit exorlum. Hi nempe antiquitus vulgariter Szekeli compellabantur; quod primum. obseruauit Samuel Timon, et II. Vir Petrus Apor Transiluanus confirmauit testimonio Michaelis Bay, in quadam parte Scythiae olim Nuncii, asserentis: custodes limitum ibidem actu Szekelos (quasi ,,Szekalo u circuitor) dici. V. in Imag. ant. et nouae Hung. in fine. Eo cerlius; cum nomen illud aliis etiam 1 i m i t u m C u s t o d i b u s fuerit commune, vt Di plomata Belae I V.Stephani V. et Ladislai Chuni, Andreae III.RR. H. euincunt. „Cum SiculideWagh, olim per Comilem suum fuissent aggrauati, — nos eosdem Siculos a grauamine suo praedicto eximendos ordinaueramus, vt sub certo numero hominum, videlicet centum arinatorum nobis el regno nostro in omni expeditione nostra seruire teneantur — Verum quia praedicti Siculi in libertate persistentes praenotata, nobis in omnibus expeditionibus nostris, vltra ipsam ordinationem nostram , quasi de virtute ad virtutem gradatim ascendentes , adeo gratum et laudabile seruitium impenderunt, vt noster regius animus frequentius in seruitiis quieuisset eorumdem: Nos huiusmodi (idelitatibus et seruitiis eorum laudabilibus de benignitate regia, grato recompensationis munere occurrentes , satisfacere cupientes, vt eo splendidius nobis seruire valeant, quo specialius amplectimur regio cum fauore , talem eis gratiam duximus faciendam : quod non sub certo numero, sed eo modo, sicut seruientes regales, per se, et