Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
bus diuerssrum ferarum generibus plenis conferta, tam innata amoenitate faciei laeta, quam agrorum vbertate locuples esse cognosciiur, vt tanquam ParadisusDei, vel Aegyptus spectabilis esse videatur. Habet enim pulclierrimum, vt dixi, naturaliter spectaculum; sed ex barbarie gentis, moenium, vel aedium rarum ornatum, terminosque non tam montium vel syluarum, quam cursu maximorum fluuioruin septos. Attingitur ab Oriente, vbi So\va famosus fluuius Danubio recipitur , Bulgaria ; ab occidente Morauia et orientali Teutonieorum Marchia^ ad Austrum Croatia, Dalmatia, Histria, vel Carinthia ; ad Septemtrionem Boemia, Polonia Rutenia. Inter Austrum et orientem Rama; inter Aquilonem et Orientem Pecenatorum et Fa 1 o n u m, maximam venationum copiam habente, sed vomere. ac rastro pene experte campania. Crebras vero Barbarorum irruptiones passa haud mirum , si moribus aut lingua agrestis manet et insulsa. Nam primo — Hunnorum — direptioni patuit; post modum — Auarorum — conculcationi; ad vltimum Vngarorum, a Scythia egressorum, qui et eam adhuc incolunt, relicta est possessioni. Sunt autem praedicti Vngari facie tetri, profundis oculis, statura humiles, moribus et lingua barbari , et feroces; vt iure fortuna cufpanda , vel potius Diuina patientia sit admiranda; quae ne dicam hominibus , sed talibus hominum monstris, tam delectabilem exposuit terram. In hoc autem Graecorum imitantur solertiam, quod nullam rem magnam sine crebra , et longa consultatione aggrediuntur. Denique cum vilissima in vicis vel oppidis ibi, id est ex cannis tantum, rara ex lignis, rarissima ex lapidibus habeantur habitacula; toto