Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
aestatis vel autumni tempore papiliones inhabitant. Ad curiam Kegis Sui, singulis ex primoribus sellam secum portantibus, conueniunt, ac de suae reip. statu pertractare, et discutere non negligunt, lryemis algore, in domiciliis, quae habent, idipsum facientes. At omnessic Principisuoobsequuntur, vt vnus quisque, ne dicam, manifestis illum contradictionibus exasperare, sed et occultis susurris lacer a r e , n e f a s arbitretur. Hinc est, vt, cum praedictum regnum per LXX. vel amplius diuisum sit Comitatus, de omni iustilia ad Fiscum regium duae lucri partes cedant , tertia lantumComiti remaneat; nullusque in tam specioso ambitu, Rege excepto, monetam vel telonium habere audeat. Quod si aliquis exComitum ordineRegem vel in modico o ff e n d e r i t, v e 1 e t i a m de hoc quandocunque non iuste dilfamatus fuerit; quilibet infimae conditionis lixa, a Curia missus eum, licet satellitibus suis stipatum solus co mprehendit, in vinculis ponit, ad diuersa tormentorum genera trahit (Cf. Decr. II. S. Stephani C. 51.) Nulla sententia a Principe, sicut apud nos mos est, per Pares suos exposcitur; nulla accusato excusandi licentia datur ; sed sola Principis voluntas apud ornnes pro ratione habeLur. Si quando vero exercitum Rex ducere voluerit, cuncti, sine contradictione, quasi in vnum corpus adunantur. Coloni quidera, qui in vicis morantur, nouem deciraum, vel etiara septem octauum, vel infra, si necesse fuerit, cum suppellectili ad bellum necessaria instruunt; ceteris pro cultura terrae domi relictis. Qui vero