Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

mur. — Haec igitur gens virorum copia florens, ingenuaestet libera. Nulla ei magnificentiae, rerumque affluentiae est cura: sed id vnice studet, vt animi fortitudine hostibus suis praestet — Ar­mantur vero frameis, loricis, arcubus, hastis; quare complures eorum dupplicia in praeliis arma ge­stant; humeris quidem hastas ferunt, arcum vero tenent manibus, et tam hoc, quam illis, pro oc­currentis necessitatis ratione vtuntur, et in rece­ptu aduersus persequentem hostem arcubus vtun­tur. — Non modo vero ipsi armis tecti sunt, sed equorum etiam, quibus Nobiliores vehuntur, an­teriores partes aut ferro, aut duro centunculo, muniunt. Magno studio, atque exercitatione ar­tem ex equis sagittas emittendi condiscunt. —Sed praeliis eminus commissis magis gaudent, deinde struendis insidiis, et circuitibus; cum scilicet pro­tensa vtraque aciei ala hostem circum venire sala­gunt; tum simulatis recessibus, et repentinis in hostem conuersionibus ; denique dispersis agmini­bus. Nec Turci, quemadmodum ceterae nationes, primo praelio victae pugnam deserunt; verum do­nec viribns fracti animos non abiiciant, id vnice student, vt omnibus viis et modis hostes suos ite­rum aggrediantur" Excerpta Taclicae edit. Kollar n. 3. 6. 10 — 12. 19 — 20. 55. 24. Maiorum nostrorum in Principem suum legitimum fidem celebrauit —a partium studio cer­te haud suspectus — Otto Frisingensis Episcopus, cuius verba ideo per extensum adfero: „Prouincia Vngariae , eo quod circumquaque siluis et monti­bus, ac praecipue Apennino clauditur, ex antiquo Pannonia dicta, intus in planicie campi latissima, decursu fluminum et amnium conspicua, nemori-

Next

/
Oldalképek
Tartalom