Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

40. 42. Vt fides et Anonjmo Notario et Constan­tino Porpliy. Nestori, Thuroeiique Chronico constet, milii quidem videtur partem Magyarorum a Chiouia per Haliciam et Lodomeriam Duce Al­mo; per Transiluaniam partem alteram sub eius­dem filio Arpade, consilio Regis Chazarorum Prin­cipe (Aqxovte) electo regnum Hungariae ingressos esse. Sed hoc ad praesentem quaestionem neuti­quam pertinet. 16. Ast Transuolganae nec erant vnicae , nec primae Magyarorum sedes: in campis quoque Caucasiis, qui trans Tanaim , prope portas Cauca­sias diffunduntur, agitabant fide dignis testimoniis: suos ibi fmit Gudamakaros Moses Chorenen­o sis: „Sarmatiae pars altera, inquit, orientalibus Sarmatiae primae finibus, Riphaeo monte, Tanai flumine, Maeoticaque palude a Sannatia prima disiungitur; atque inde per Caucasios montes pro­pter Iberiam Albaniamque vsque ad Caspium ma­re pertinet —• Hae autem gentes plurimae Sarma­tiam alteram .incolunt: Chaziri — Hunni —Gu­damakari, Massagetae" p. 556. edit. Londin. Vo­cabulo Gudamakarorum, a Chazaris, Hunnis etc. distinctorum, nisi Magyaros nostros intelligas, ali­os non habes. „Hunugari autera hinc sunt noti: quia ab ipsis pellium murinarum venit commerci­um, quorum mansionem primum esse in Scythiae solo iuxta Maeotidem — legimus", ait Iornan­des de rebus Geticis Cap. VI. Pellium autem mu­rinarura, vulgo Zobellinarura, aut Marturinarum commercium Magyaris nostris conuenit Cf. 10. Priscus Rhetor ait: „ Circa id tempus (quo Gensericus Orientalibus Romanis foedere iunctus Jtaliam vastabat) legatos ad orientales Romanos

Next

/
Oldalképek
Tartalom