Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
miserunt Saraguri, Vrogi, et II u n u g o r i. Hae gentes propriis sedibus eieclae, commissa pugna cumSabiris, quos expulerunt Auares, Hunnos Acathiros adorti erant, et coniunctis viribus, multis praeliis initis gentem deuicerunt" p. 42-5. edit. Paris. p. 29. edit. Venetae. Menander inquit: „ Zemarchus autem per arenosa paludis iter faciens per decemetduos dies loca praerupta praetergressus attigit ripas non solum fluminis Hich, sed etiam Daich, et rursus per alias paludes Attilam (Etel, Volgam) inde ad Hugoros. " Edit Ven. p. 75. Paris p. 109. Hio per Hunuguros, Huguros, Vgros , Vngaros intelligendos venire iam Car. Cantoclarus in notis ad Menandrum aduertit. Tlieophanes Chronographus testatur : „Heraclius Augustus cum per Lazorum prouinciam in Persidem, a cuius rege Chosroe bello dissidebat, irrumpere conaretur, indidem legatos cum donis ad Turcorum Principem destinat, quibus eum ad belli contra Persas societatem alliceret; is statim a mense Septembri (Anno Heraclii XVII. Ch. 618). Copias cum Duce Imperatori tradit. Quibuscum in Persidem irruens oppida subuertit, atque ignis delubra prosternit. — Turci vero incumbentem lryemem prospicientes — societate belli deserta redierunt." p. 296. edit Venetae, Paris. p. 209 — 210. Per hos Turcos Magyaros nostros , fauces Caucasi incolentes esse intelligendos, Nestor, Scriptorum Russicorum Patriarcha, euincit: „Vgri imperante Heraclio, qui aduersus Chosroem, PersarumRegem, bellum gerebat, innotescere coeperunt" Annal. p. 45. Confirmat eorumdem constans et vniformis Traditio: „ Vbi fluuius Cuma amnem Bylumam recipit, etiam num vrbis rudera visuntur,