Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

quae Pons Trajani , qui a Belgrada Irium dierum itinere distat. — Postea vero a Leone illo Christi amante, ac praeclaro Imperatore, arcessili (Danu­bium) trajiciunt bellumque Simeoni ( Bulgarorum regi) inferentes, victo eo, fugatoque Presthlabum vsque peruenerunt, et quum eum in vrbe Solun­draga inclusissent, domum redierunt, quo tempo­re Liuntika, Arpadae filium, principem habebant. " Traiecto rursus Danubio totam Bulgariam capti­uam fecerunt. " — Postquam (anno cir. 889.) ite­rum cum Romanorum Imperatore pacem Simeon fecisset, foedere cum Pacinacitis inito terramTur­corum, qui tunc extra regni sui fines bellum ge­rebant ( pro Arnulpho Occidentis Imperatore con­tra Zuentibaldum Morauiae regem) inuadens, fami­liis eorum deletis, et qui ad custodiam relicti erant pulsis, lale vastauit. Itaque reuersi Turci regio­nem suam desertam, vastatamque inuenientes, in ea terra, quam ad hodiernum vsque diem inco­lunt, sedes posuerunt." — Vlteriora (a ponte Trajani et Belgrada) quae omnia Turcis habitan­tur, cognomina nunc habent a fluminibus trans­currentibus: eorum primum Timeses (Temes) al­terum Tutes (Aluta?) tertium Moreses (Marusius) quartum Chrisus (Chrysius) quintum Tiza (Tibi­scus)." ylnde Magna Morauia, baptismo carens, quam Turci deuastarunt, cuiusque Princeps olim fuit Suendoplucus." x >Et habitant quidem Trans Danubium Turci, in terra Morauia, atque etiam vlterius inter Danubium et Sabam — Confines autem Turcis sunt : orieutem versus Bulgari, vbi eos Ister fluuius , qui et Danubius dicitur, separat ; septemtriones versus Pacinacitae , ad occidenlem Franci, ad ineridiem Chrobali" Cap.

Next

/
Oldalképek
Tartalom