Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

runt) ab inferioribus partibus Danubii, ex oppo­sito Distrae procurrit , extenditurque vsque ad Sarkel, quod .Chazarorum oppidum est. — Signi­ficat autem Sarkel apud ipsos hospitium al­b u m. — A Danubio autem fluuio ad laudatam Vrbem Sarkel vsque iter est dierum sexaginta: in­teriacent vero complures fluuii, quorum maximi duo Danastris et Danapris j reliqui sunt Singul , Hybul, Atmalai , Cuphis et Eogu aliique com­plures." *) *) LeBediam Constantini in purpura geniti in silua Le­bedin hodie quoque dicta , in Chatarinoslawensi Gu­bernio quaerendam esse , omnibus eruditis conuenit. Atelkuzu vero (Atelkoz) Moldauiam cum parte Valachiae, ac Bessarabiam modernam significare , non solum fluuiorum nomina, et rerum adiuncta probant, sed et ipsum nomen : Atel enim id temporis nomina­batur fluuius, quem Dnester dicimus. Vid. Engel 1. c. p. 56. 15. Ex Atelcusu quoque ( seu Moldauia , cum parte Valachiae, ac Bessarabia) postquamLe­oni Sapienti contra Bulgaros Transistranos repeti­tim suppetias tulissent , per eosdem Pacinacitas, Bulgaris vnitos, depulsos, atque fauentibus discor­diis, quae inter filios Suentopluci vigebant, Mo­rauiam magnam ac Pannoniam veterem sui iuris fecisse , idem Constantinus auctor est. „Locus au­tem, quem tunc habitabant Turci , a fluuiis, qui ibi sunt , cognominatur. Flumina autem isthaec sunt: primus fluuius Baruch appellatur, secundus Cubu , tertius Trullus, quartus Prutus, quin­tus Seretus nuncupatur. — In hoc autem loco antiqua quaedam monumenta supersunt : inler

Next

/
Oldalképek
Tartalom