Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

14. Penes Chazaros , tum hodiernam Cri­maeam incolentes, substitisse primum Magj'aros e magna Hungaria egressos, illorumque annos tres in omnibus bellis socios et adiutores , eorumque vna tribu , Chabarorum nempe, auctos ibidem fu­isse, donec oris ex illis per Paczinacitas diuisim orientem ac occidentem versus remouerentur ; e Porphjrogenneta (de adm. Imp. c. 38.) nouimus : „Turcorum Gens olim prope Chazariam habitabat in loco, cui cognomen Lebedias, a primo ipso­rum Boebodo, qui nomine quidem Lebedias ap­pellabatur, dignitate vero, quemadmodum reliqui eius successores Boebodus vocabatur. In hoc igitur loco, nimirum in praedicta Lebedia, fluit amnis Chidmas, qui etiam Chy n g i 1 us cognominatur. — Habitarunt autem cum Chazaris annis tribus, omnibus eorum in bellis adiutores. Facta autem inter Chazaros secessione belloque ciuili orto , pars vicit; e victis pars occisi sunt, pars fugientes ad Turcas se contulerant , contractaque amicitia , Cabari appellati sunt. — Paczinacitae autem, qui Cangar olim cognominabantur (nam hoc no­men Cangar apud ipsos nobilitatem ac fortitudinem significat) armis contra Chazaros sumtis victi, ter­ram suam deserere coacti — qui fuga euaserunt, circumeuntes quaerebant vbinam sedes suas collo­carent; venientesque in terram, quam Turcae in­colebant, his debellatis sedes ipsi suas ibi posue­runt. — Turcarum exercitus deuictus in partes duas diuisus fuit; et earum vna quidem orientem versus partem Persiae incoluit — altera vero pars occidentem versus sedes posuit cum Boebodo suo , ac Duce Lebedia in locis Atelcuzu nuncupatis. — Locus (quem tunc Pacinacitae Magyaris ademe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom