Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
eis proponere, diligentissime audiebant. — Pagani sunt; nullam Dei habentes notitiam; sed nec idola venerantur. — Terras non colunt 5 carnes equinas , lupinas et huiusmodi comedunt. Lac et vinum et sanguinem bibunt; in equis et armis abundant , et strenuissimi sunt in bellis. Sciunt enim per reuelationes antiquorum, quod isti Hungari ab ipsis descenderant." V. Tom. IV. Vol. I. p. 55. „ATanai venimus tandem ad Etiliam , maximum flumen : est enim quaclruplo maius quam Sequana, et profundissimum : veniens de maiori Bulgaria, quae est ad Aquilonem, tendens in quemdam lacum, siue quoddam mare, quod modo vocant mare Hircan , — sed Isidorus vocat illud mare Caspium — Flumina Tanais et Etilia versus regiones Aquilonis, per quas transiuimus non distant ab inuicem nisi decem dietis ; sed ad meridiem multum diuiduntur ab inuicem, Tanais enim descendit in mare Ponti , Etilia facit praedictum mare, seu lacum cum aliis multis fluminibus, quae cadunt in illum de Perside. — — Postquam iueramus duodecim diebus ab Etilia ( Volga) inuenimus magnum fiumen, qt#od vocant Jagag (Jaik) et venit ab Aquilone de terra Pascatir, descendens in praedictum inare. Idioma Pascatir et Hungarorum idein est; et sunt Pastores sine ciuitate aliqua. Et contiguatur maiori Bulgariae ab occidente. De illa regione PasCatir exierunt Hunni, qui postea dicli sunt Hungari. —- Quod scio de terra Pascatir, scio perFF. Praedicatores, qui fuerunt illuc ante aduentum Tarta<rorum." V. Tomo IV- Vol. II. p. 278 — 9.