Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

§. 15. Hac quoque in re consentientes habe­mus Scriptores dornesticos: „Anno Dominicae In­carnationis DCCCLXXXIIII. sicut in annalibus continetur Chronicis, septem principales personae, qui Pletumoger vocantur, egressi sunt de terra Scythica versus occidentem. lnter quos Almus Dux, filius Vgeg, de genere Magog, Dominus et Con­siliarius eorum , vna cum vxore sua et filio suo Arpad, nec non cum multitudine magna populo­rum, non numerata foederatorum , de eadem re­gione egressus est. Venientes autem dies pluri­mos per deserta loca et fluuium Etil super Tul­bousedentes, ritu paganismo, transnatauerunt, in Russiam, quae Susudal (Susdal) vocatur, vene­runt." Belae R. Notarius. Cap. VII. — „ DCCC. LXXII. (in MS. DCCCLXXXVIII. ) anno ab In­carnatione Iesu Christi Huni , siue Hungari f de­nuo ingressi Pannoniam transierunt per regna Bes­sorum, Alborum Cumanorum, et Ciuitatem Kyo, et deinde in fluuio Hung vocato, vbi castrum fun­dauere, resederunt." Simon Keza ed. Vien. L. II. C. I. p. 5 — 6. — „Anno ab Incarnatione D. I. Ch. septingentesimo quadragesimo quarto (in MS. septuagesimo septimo) a morte vero Atteilae anno tercentesimo primo, vulgariter Magyari (MS. Ma­gori) latine vero Hungari , denuo ingressi sunt Pannoniam. Transeunles per regnum Bessorum, Alborum Cumanorum , Susdaliam , et Ciuitatem Kio nominatam; deiude transierunt Alpes , tandem deuenerunt in confinium regni Pannoniae, ad ter­ram, quae nunc Erdel vocitatur. Inuitis gentibus memoratis." Chronicon Thuroczii. P. II. C. I. Qui eorum per fluuium Etil, regnum Bessorum, et Cumanorum Alborum, cuius limites, vt vidimus?

Next

/
Oldalképek
Tartalom