Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
scardiain, Dentiam et Mogoriam" auitas Magyarorum sedes diuidit. — Consentit Constantinus Porphyrogenneta: „Sciendum, inquit: Pacinacitas a principio ad Atel et Geich flumina habitasse; iisque conterminos fuisse populos illos, qui Mazari atque Yzi cognominantur" de adm. Imp. C. XXXYIII. Tum Abulgazus, de Kibgjak agens in haec verba ait: „Iiuic, postquam adoleuit, Ogus copias tradidit, vt et Pxusch , et Olack, et M agyar, et Baschir , qui iuxta Tin et Atil, et Jaik colebant, debellaret." Bayer Geograph. Russ. p. 585. Non videtur eapropter dubium esse : per nomina Bastardiae , Bachardiae, Bascardiae, Boscardiae ; item Bascart Plani Carpini , Bastarcos Ascellini, Bascatir Rubruquisii; tum per Mogoriam, Magariam , ac Mazariam Constantini Porph. vnam eamdemque Hungariam magnam, auitam Magyarorum sedem, seu plagas, quas hodie Casanense regnum, et magnus Permiae Ducatus occupant, diffusas intelligi. *) *) Simon de Keza floruit sub metlio seculi XIIF. Chronicon suum fiuiit cuin victoria de Ottocaro B. R. A. 1278. relata. Chronicon T h u r o c z i i conueuit cum Chronico Budensi, quod finiit ante caedem Carolo Roherto R. H. intentatam. Constantinus Porplijrogenneta, Leonis Sapientis filius, scripsit 949. circiter. 12. Ex liac Hungaria Magna educunt Maiores nostros litterae Diplomaticae: ,,Inueniteos (Fr. Iulianus) iuxta fluuium magnum Etilj qui eo viso, et quod esset Yngarus intellecto, in aduentu eius non modicum sunt gauisi; circumstantes eum per domos et villas, et de rege et regno Christianorum, fratrum ipsorum, fideliter perquirentes, et quidquid volebat , tam de fidc, quam de aliis