Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
gnitas olim fuisse , litterae nostrae maximo consensu asseuerant. 1.) ,,Inuentum fuit in Gestis Yngarorum, inquit MS. Richardi, quod esset Vngaria maior, de qua septem Duces cum populis suis egressi fuerant, vt liabitandi quaererent sibi locum; eo quod ipsorum terra multitudinem inhabitantium sustinere non posset. — Fratres Praedicatores iis in gestis Vngarorum inuentis , Compassi Vngaris, a quibus se descendisse nouerunt, quod adhuc in errore infidelitatis manerent, miserunt quatuor de fralribus ad illos quaerendum , vbicunque possent eos, iu~ uante Domino, inuenire. — Frater Iulianus inuenit eos iuxta fluuium magnum Ethil — Omnino habebant Hungaricum idioma, et intelligebant eum et ipse eos. — Sciunt etiam per reuelationes antiquorum, quod isti Vngari ab ipsis descenderant, sed vbi essent, ignorabant. Gens Tartara vicina est eis (ad orientem); vltra terram Tartarorum est gens multa nimis (Mongolum) quae de terra sua exire proponit, pugnaturi cum omnibus aliis, qui eis resistere voluerint , et vastaturi omnia regna, quaecunque poterunt subiugare. Terra Ruthenorum est media inter Vngaros Christianos et illos. Frater Iulianus in redeundo de praedicta Vngaria transiuit in fluuio (Etil) regnum Morduanorum quindecim diebus; Magna Sandomeria, terra Ruthenorum, vicina est his." Vid. Cod. Dipl. Tomo IV. Vol. I. p. 50 — 57. *) *) Manuscriptum hoc inscribitur : De facto Vngariae Magnae, a F. Ricardo , Ordinis FF. Praedicatorum, inuento, tempore Gregorii PP. IX. — Fratrem hunc Richardum FF. Praedieatorum in Hungaria Visitatorem, aut Commissarium fuisse, qui quatuor Fratres Domi-