Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

nicanos ex Hnngaria iussu Belae IV. Regis circa an­num 1236. expediuerit , atque jiostea , in reditu ex ore Fratris luliani narrationem exceperit, praesentique Mannscripto posterorum memoriae commendauerit, cre­dibile. Gesta autem Hungarorum, quorum meminit, sunt Anonymi Belae R. N. Historia Hungarica de septem ducibus inscripta; hunc sub Bela II. yixisse , adeoque Nestori , Russorum Scriptori, coaeuum, aut suppa­rem fuisse, erroneeque Anonymum dici, docui inTu­domanjos Gyujtemenj. A. 1828. Ternione II. 2.) „Terra, inquit Ioannes a Plano Carpini *) praedieta Tartarorum ( Mongolum ) positam habet ab oriente Terram Kytaiorum (Sinensium) et et­iam Solangorum (Buchariam magnam); a meridie sunt Saracenorum ; inter occidentem ac meridiem Hugrorum (Turchestan) Iidem (Tartaro Mongo­]es) Hungariam destruxerunt. — Inde reuer­tentes iuerunt in terram Morduanorum , et hos bello vicerunt. Inde procedentes contra Bileros , idest Bulgariam magnam , et ipsam destruxerunt ommno; ln de procedentes ad aquilonem adhuc con­tra B a s c a r t, hoc est: Hungariam magnam, eos etiam deuicerunt." — Inter terras item victas re­fert infra post Bulgariam magnam , et Kergis et­iam: Bascart, Magnam Hungariam." A^ide Tom. IV. Vol. I. p. 427 — 8. *) Ioannes a Plano Carpini A. 1246. est ab Innocentio IV. PP. ad Tartaros, qui Hungariam destruxerant, inissus. 3.) „Terra, inquit Ascellinus *) Comanorum, quae tota est plana, et flumina quatuor habet ma­gna: primum appellatur Neper (veteribus Bori­sthenes), secundum appellatur Don (Tanais) ter­tium dicitur Volga (Bha, ab antiquissimo eius

Next

/
Oldalképek
Tartalom