Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
ptoribus mngna cura, nec indiligenter tractatum — certe inficetis fabulis scatet : quaedam in eo nulla prope modum , aut manifesto falsa auctoritate nituntur; hiant multa, sublestae iidei pleraque sunt, vt adeo, cum in tam diuersa abeunt , qui aliquid de ea in litteris consignarunt, rem videantur in obscuro potius quam in luce posuisse — Opus Innoc. Desericii Cl. JReg. Piarum Scholarum, qu.od de initiis ac maioribus Hungarorum edidit — legi auide ac diligenter; vidique opus sane eruditum, et magna conscriptum esse cura: Cum autem de gentis nostrae origine nihil aliud dici viderem, quam quod in Graecis Scriploribus alias legeram, idque ob tenues, ac incertas coniecturas non oinnibus probari ; tantum abest, cupidini meae vt fecerim satis, vt nouo etiam ac maiori ad inquirendam Hunnorum originem desiderio accenderer; praesertim quod scirem Clarissimum aetatis nostrae virum, Deguinesium, olim de Hun norum ortu ex Sinicis annalibus illustrando operis quiddam meditatum , nunc autem sub prelo esse , ac lucera prope diem visurum." Annales veteres Hunnorum , Auarum, et Hungarorum. Vindobonae A. M.DCC. LXI in folio Praef. pag. I. II. 3. Scilicet duumuiri, pari vtut instructi apparatu, post operosas inuestigationes, commentationesque, in diuergentes hoc in argumento abierunt sententias. Clai issimus quidem D e s e r i c i u s IJunnorum et Hungarorum priscas sedes in Scythia orientali, post alterum latus Caspii seu Hircani maris , vsque ad Seres, Indos et Persas fixit. Com. L. II. Cap. V. VI. et VII. Eosdem cum Finnisseu Fennis , Turcarum propinguos, minus adhuc Tartarorum, inficiatus est. In Parergo p. 95. Libro