Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
ilem I. Cap. IX. et X. Hungaros ab Hunnis ortos, e Hungariacjue Magna egressos in Europam censuit L. II. Cap. IV. pag. 151. Ibid. in Nota. cap. V. et VI per totum. Cl. Prayus ex aduerso Hunnos per Armeniae ac Georgiae montes eluctatos Tartariam (modernain) incoluisse , a Sinis Hiongnu dictos, imperium Sinis coaeum fundasse; fortunarum suaruin lapsu a Topais Tartaris ad Volgam fluuium relrusos, illo traiecto, et Alanis, Gothisque victis ad petendam Europam impulgos fuisse. Annal. p. 8. — 64. Hungaros, olim Hunugarorum nomine cognitos, e Hunnorum reliquiis, per Graecos et Sinicos Scriptores passim Turcis appellatis, conflatos, a Tartaris Hoeikiis ad Volgam fluuium itidem protrusos, Duce Almo hunc transgressos, atque per Pacinacitas in Daciam, lazygiam, Pannoniamque velerem propulsos fuisse." Ibid. p. 295. — 217. 4. Hac ex Doctissimorum Virorum dissensione velitationes quoque litterariae sunt exortae: quas HR. Pray sic enarrat : „Hunnorum incuna- « bula in Tartaria Chinae ad Septemtrionem obiecta constitui Sinicorum in primis auctoritate , et quos vicinae Sinis gentes habent, annalium fide nixus: huius (Deguignesii) ego Sentenliam olim amplexus, idem dum annales Hunnicos molirer , affirmabam et pleraque iilius, resectis quibusdam, quae milii ad institutum non pertinere videbantur, in compendium redegi. Extemplo aduersarium, quod illi non consentirem, nactus sum R. P. Innoc. Desericium , Clericum regularem e Scholis piis, virum imprimis doctum; quippe qui de initiis et Maioribus Hungarorum bene multa ante me coramenlatus est, tum gestis apud Suos magistratibus eliam clarum. Semel atque iterum alternis respon-