Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
A d L e c t o r e m. jVIagyarorum, ac Chunorum Iasonumque, Hungariae Aeeolarum, sedibus auitis, et ortu indagatis, grauein , ac industria superiorem sumsi laborem: nec enim Maiores noslri, quum in liunc sese orbem reconditis de cunabulis intulerant, litteris quidpiam duxerant consignandum ; sed neque exteri, Graeci Latinique quidpiam accurati poterant iis in perturbatissimis bellorum , ac gentium inuicem commissarum teinporibus adnotare. Aegre quippe tum Maiores nostros vel Mercatores , quorum fide vetustissimae sunt instructae Historiae, poterant adire; minus adhuc eorum consuetudine potiri , ex ipsisque percontari ; minime omnium intelligere licuit: inusitata videlicet vulgalos feritate, ac sermone vsos admodum peregrino, proin formidabiles et inaccessos. Qui moliti sunt opus hoc grande , pro lemporum , quae viuebant, more, opiniones quasdam e quocunque audito assumentes, multos in suosmet induxerant errores : gentes eas sine conditoribus, sine laribus, vagas, neque liberas, et quidquid insolitum erat, ad suam indolem, affectus et studia depinxeruut; quod de tlistoricis priinis animaduer1 #