Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
teras Serenissimi Principis, Doiniui Ludouici Regi* Hungariae nos recepisse , inter cetera continentes, quod quia Venerabilis in Christo Pater N. Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Agriensis , contra memoratum D. N. Episcopum, iuxta continentiam literarum Magnifici Viri, D. Regni Ilungariae prae dicti Palatini, modo et forma suae iudiciariae deliberationis significauit, die — post festum iam venlurum, in villa— vocata, coram regiis hominibus et testimoniis Capituli — Ecclesiae communes testes producere, negotiaque suarum causarum per Nobiles duorum Comitatuum, scilicet de Heveswjvar, de Neugrad declarari facere debeant, et teneantui" Et cum vos sub poena trium marcarum tunc in dicta congregatione interesse oporteat, necessario; igitur volumus, et vestrae Vniuersitati auctoritate regia per dictas literas regias suas in hac parte nobis commissa, firmiter iniungimus per praesentes, quatenus statim acceptis praesentibus, singuli vestrum singulariter, et vniuersi vniuersalitcr, quibuslibet aliis negotiis vestris postpositis, in dictis die et Ioco, in vnum conuenire et mandatum regium auditis seriebus literarum ipsius Domini Palalini perficere debeatis, prout de iure fuerit opportunum, et aliud nulk) modo facere praesumatis in praemissis , quia alioquin nos a singulis vestris dictas singulas tres marcas procul dubio exigi faciemus, dicta regia authoritate. Praesentes autem, postquam vnus vestrum perlegi fecerit, statim ad alium vicinum suum, currere faciat, et destinare sine mora, ne per hoc negligafur tractatus supra diclus. Datum etc. E forra. solemnibus styli I. c. p. p. 6— 7. cnm anno hoc Nicolaus Palatinus, et Nicolaus Agriensis Praesul fuerint, literae haec ad annum ipsum vel prope pertinebunt.