Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
f€LXlX Formula enocaloriarum Nobllium *t ignobilium ad gmeralem Comitatus congregationem, S. A. Magister — Comes ac Judlium Comitatus N. Vniuersis Nobilibus, et ignobilibus, ac alys cuiusvis satus et conditionis hominibus, in dicto Comitatu commorantibus, amicis suis Reuerendis paratam amicitiam cum honore Cum nos vna vobiscum super quibusdam arduis negotiis Domini nostri Regis Ludouici, et regni sui tractare debeamus necessario, igitur vestrae Nobilitatis prouidentiam petimus, monemus et exhortamur per praesentes, quatenus vniuersaliter et singuli vestrum singulariter, quibuslibet alys negotys vestris postpositis, die — post festum iam venturum, ad villam —— conuenire et nobiscum super predictis negotiis Domini nostri Regis, et regni sui, mature tractare debeatis, aliudque nullo modo facere praesumpmatis in hac parte: Siqui enim ausu temerario in dicta congregatione per se vel per legitimum suum procuratorem comparere neglexerit, iudicio trium marcarum onerabilur eodem facto ; quas nos sine mora exigemus ab eodemPraesentes autem, postquam vnus vestrum perlegi fecerit, statim ad alium vicinum suum currere faciat et destinare sine mora, ne per hoc negligatur tractatus supradictus. Datum etc. Praesens forma non solum in negotiis ipsorum Comitum ac Judicum Nobilium, verum etiam apud Episcopos > tempore synodalis congregationis, et apud archidiaconos, et per eundem sensum, licet diuersa alifjuantulum obtinuit. Ibidem» 6— 7.