Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
num accedendo exhibeant partibus praesentibus et vicinis: Idcirco amicitiam vestram petimus honore quo debemus, quatenus duo testimonia vestra idoliea transmittatis , pro partibus ambabus, in quorum praesentia Eugenius de Kata Sancti Laurenty, vel Georgius filius Cosmae, de Fornushonthava, proparte eiusdem Pauli, item Johannes filius Jacobi Bathor de Kelecsen aut Joannes de Theszar, pro parte ipsius Praepositi, aljs absentibus homines regy, in octauis Paschae Domini nunc venturis, ad faciein possessionis Hachogh accedant, et eandem metalibus distinctionibus iuxta cursus et signa priuilegii eiusdem Domini Belae Regis, quod tunc ibi in specie habeatur, reambulare et metis nouizare, et circumdare ipsiStephano^Praeposito et monasterio suo de Saaghstatuere debeant, si non fuerit contradictum per alios, si autem Paulus in aliquo contradictionis obstaculo obuiaret statutioni praemissae, ipsum citari facere 11011 oportebit, quia absque citatione aliquali coram nobis in octauis Beati Georgy Martyris nunc venturis, prout commisimus, contra Praepositum antedictum debet comparere; contradictores vero aly, siqui fuerint, ad nostram citent praesentiamad terminum competentem. Similiter autem et possessionem Hunthy vocatam ydem homines nostri, praesentibus testimoniis vestris eodem tenore et habitu, per formam et seriem priuilegy praedicti Capituli Ecclesiae Vaciensis, quod tunc similiter ibi habeatur, reambulare et metarum nouitate circumdare debeant. Et si metae ipsius possessionis Hunthy intrairentin terrametas possessionis Hacsogh, tunc quantam quantitatem terrae de possessione Hacsogh occupauerit, possessio Hunthy, eandem talem terram litigiosam regali cum mensura mensurando mensurarent et aestima-