Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

rent; de qua quidem terra, vt praemittitur; et de eo etiam, quod idem Paulus prius in facie posses­sionis ipsius Hacsogh, proutliterae vcstrae rescriptio­nales continent, integraliter prohibuerit, et postmo­dum praesentibus nobisse prohibuisse nondixit,in arbitrio nostro vltimo vna cum praemissis iudicabi­mus, inter partes iuris ordine mediante. Etpost haec totius facti seriem cum cursibus metarum, et no­minibus citatorum, si fieri contingat, cum termino assignato , sicut vobis veritas exinde suffragabitur, ad easdem octauas festi Beati Georgii Marlyris no­bis amicabiliter rescribatis. Datum in A risegradocta­uo die termini praenotati- Anno Domini millesimo tercentesimo quadragesimo secundo." Ex. originali membrana archiui cameralis. Literas eiusilem Comitis de Zolnok, quibus possessiones Hacsakettwa tno­nasterio de Sagh adiudicauerat, iam dedimus Tomo Vlll. vol. Iv. p. 622. sqq. CCLXV. Benedictus XII. PP. EUam de Saracha, diaconum Ragusi­num Ecclesiae huiati per reseruationem prae/icit. An­no 1342. Benedictus Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis populo Ciuitatis et Dioecesis Bagusin, salutem et apostolicam benedictionem. Pastoralis of­ficii nobis , quamquam immeritis , superna disposi­s one commissi cura frequens sollicitat mentem no­stram , vt de vniuersis orbis Ecclesiis pro earum sta­tu regendo salubriter et fideliter dirigendo, quan­tum Nobis ex alto conceditur, sollicite cogitemus ; sed de illis Ecclesiis propensius cogitare nos conue­nit,quas vacationum cognoscimus expositas detri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom