Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

miensi et Capitulo eius, alia Tero medietas Domui hospitali Crucigerorum cedat. A. MCCCXXJX. Decretum Pontificis Joannis XX. super causa decimarum de aquis calidis suo cursu decidenda con­tra Canonicos Strigonienses pro parte Domini Epi­scopi Weszprimiensis elargitum. A MCCCXXIX. Originales in Archiuo Episcopatus Wesprem. Fuit hic Episco­pus Henricus vsque annum 1334. CLXXII. Capitulum Albense piscinas Danubiales inter Szigethfo ei Szenthe existentes , monasterio de Penthele, ac Nobilibus de Almas statuit, A. 1330. Capituli Albensis litera clausa feria tertia pro­xima post octauas festi Paschae Domini anno eius­dem MCCC.XXX, edita, Joanni Drugeth, alias Pa­latino et Judici Cumanorum ad amicabilem literato­riam petitionem eiusdein rescripta, tenoremque Iite­rarum eiusdem eidem Capitulo directarum verbaliter in se habens, explanasset, quod eorumdem Joannis Drugeth Palalini et Capituli homines, literis in eis­dem nominati, ad faciem possessionis Pentelemono­stra vocatae, Nobilium de Almas, conuocatis vici­nis et commetaneis accessissent, eandem inter alia eo modo reambulassent: Quod in metis Danubii in­cipiendo aSzigethfeo vsque metas possessionis Zent dictae, Ecclesiae Albensis cum omnibus vti­litatibus , scilicet piscationibus duabus, Tonya di­ctis, ad predictum monasterium, et tertia piscina , Gabriantonya dicta simul cum monasterio nullo con­tradictore existente, Nobilibus de Almas perpetuo possidendas statuissent." Es. originariis iudiciariis Sigismundi R. H. i n archiuo camerali existentibus, anno 1414. emanatis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom