Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

iLXXIH. MM. Nicolaus et Joannes , filii Gelethi quondam Bani, ad­uocato suo Cochlino siluam ad castrum Baymocz per­tinentem, impopulandam conferunt. In nomine indiuiduae Trinitatis, Amen. Ne ea, quae in tempore fiunt, siue ordinantur, simul cum tempore lapsum patiantur (dignum est) vt liis ido­neorum virorum lingua testimonium perhibeat aut scriptura. Nos igitur tam praesentibus quam futuris, ad quos praesens scriptum peruenerit, vniuersis: Quod Nos Magister Nicolaus, et Joannes, fily Ge­lathy (Gelelhi) quondam Bani, felicisreeordationis, Comitis de Baimocz et de Priuidia, discretam atque idoneam personam Aduocati nostri Choclini, osten­soris praesentium, intuentes, damus et contulimus ex potestate metuendi Domini Caroli, Dei gratia , Illustrissimi Regis Hungariae, praefato Aduocato no­stro Cochlino, suisque haeredibus, seu successori­bus vniuersis ; tempore perpetuo et in aeuum quan­dam syluam hominibus non habitatam, ad castrum Baymocz pertinentem iuxta fluuium Szielnize , ad congregandos populos, amicabiliter duximus com­mittendam. Vniuersis Christi fidelibus tenore prae­sentium vsque ad XVI. reuolutionem annorum, si­ne aliquo censu seu debito, liberi et securi pacifice perfruantur, et cohabilent. His itaque annis supra dictis exspiratis, eadem, qua ceteri Teutonici gau­dent et permanent, perfruantur libertate, quibus libertas talis est: Vtin festo S. Michaelis Archangeli pro domino ipsorum de vno laneo alterum dimidium florenum, sex sapones annonae , ex quibus duo tri­tici, duo siliginis, duo de Auena. Item tribus vici­bus munera praestentur de quoiibet laneo, scilicet Tom VIII. Vol. VII. 15

Next

/
Oldalképek
Tartalom