Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Locou et fily sui metas et distinctiones possessionis Bykus, item Stephanus , filius Dominici, et Johannes filius Tenkeu, similiter metas possessionis Wlchene, in octauis beati Michaelis Archangeli, presente homine Domini nostri Regis, et testimonio Capituli Agriensis, hostendere et per signa pro metis posita ab inuicem separare, seriemque eius octauo die cum cursibus metarum et signorum pro metis positorum reportare debuissent, demum ipso termino aduenienle, idem Andreas ad nostram accedens praesentiam , nobis literas Capituli Agriensis demonslrauit, in quibus comperimus expresse contineri, quod cum ato termino homo domini Regis sub testimoniopraedictiCapituIiad faciemipsius possessionis accessisset, quas praelibatus Johannes filius Tenkeu suo et praedicti Stephani nomine eas non metas ipsius possessionis Bykus, sed ueras metas possessionis Wlchenus esse dixisset, ac etiam idem Johannes vnam metam cum praedictis vndecim (?) metis ad ipsam possessionem Wlchene pertinere affirmasset. Cumque viso tenore dictarum literarum memoratus Johannes suo et nomine Stephani, cum legitimis procuratorys literis comparens, in solius ipsius Comitis Andreae ipsam causam cominisisset, a nob s adhibila licentia, iuramento decidendam, Nosque volentibus partibus sepedicto Comiti Andree presentibus testimonys dicti Capituli in octauis beati Martini Confessoris per hec verba, quod predicte vndecim mete memorate possessionis sue Bykus nuncupate mete existant, iuramentum, prout moris est iurare, super terram deponendum adiudicassemus, ipsiusque iuramenti depositio ob regie Maiestalis edictum, ad octauas beati Georgy martyris prorogata extitisset; tandem ipsis octauis aduenientibus Tom. VIII. Vol. VII. U