Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Petrus , Elias, fily ipsius Comitis Andree ad nostram accedentes presentiam, nobis Literas memorati Ca­pituli Agriensis demonstrarunt, in quibus comperi­mus contineri, — licet idem Comes Andreas in fa­cie ipsius possessionis iuxta approbatissimam regni consuetudinem sacramentum praenotatum deponere — tamen quia Stephanus filius Tyburcy homo do­mini Regis, presente testimonio dicti Capituli, iuxta regie magnitudinis — liberationem tali debilitatis vinculo aggrauatum adeo inuenisset, quod ad faciem ipsius possessionis Bykus ad depositionem sui iura­menti — dere, pro eo in presentia hominis domini Regis et testimony dicti Capituli dictum iuramen­tum per hec verba, quod predicte vndecim mete — dicte possessionis sue Bykus mete existant, iuxta regni consuetudinem deposuisset, vt iuxta tenorem priorum literarum nostrarum tenebatur — igitur, predictas vndecim metas ex ipsius Comitis Andree iuramenti depositione , ad ipsam possessionem By­kus pertinere agnoscentes, ipsi Comiti Andree et filys suis auctoritate iudiciaria tenore presentiam adiudicamus, perpetuo possidendas, ipsis Johanni et Stephano perpetuum a modo ratione earumdem silentium lmponentes. Dalum in calidis aquis octauo die quindenarum beati Georgy martyris , anno Do­mini millesimo trecentesimo vigesimo quarto." L. S. E membrana originali Conu. Jaszo Fasc. 2-o metalium nro 15: CXXXI. Absque anno: Testimoniales Capituli Budensis super eo, quod cumiuxta priores memoriales eius­dem Capituli Venceslaus filius Nicolai de Genoua sororem suam Margaretham relictam Bors filii Nico­lai de Zulia in quindenis exercitus regii coram eo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom