Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
tu Deo militant, quasdam possessiones nostras inferius nominandas ob salutem animarum nostrarum, et utriusque vite, omnium filiorum nostrorum duximus, et ordinavimus eisdem Ecclesiis et fratribus in ipsis commorantibus, conferendas, atque per presentes conferimus perpetuo Jure possidendas, videlicet quandam terram nostram populosam Chenyk vocatam, propevillam Gevor, cum omnibus utilitatibus earumdem, sub eisdem metis, in quibus nos possedimus , dedimus, et contulimus eidem Ecclesie corporis Christi, et fratribus ejusdem pacifice possidendas. Item aliam terram nostram Pophrete ( Paprete ) vocatam , existentem juxta eandern villam Gevor, in metis per nos inhabitis, simu). cum quadam piscina nostra Fyltov nominata, cum earum utilitatibus dedimus et contulimus eidem Ecclesiae S. Spiritus Jure perempnali possidendas. Yineam autem prenotatam cum suis utilitatibus omnibus, ipsis duabus Ecclesiis, nec non fratribus earumdem communiter contulimus possidendain tali libertate: Quod nullus ofFicialium nostrorum quidquam de premissis judicare habeat vel possit, aut de populis ipsarum Ecclesiarum sibi aliquod judicium vendicare. Preterea quecunque possessiones tam in terris, quam in vineis, et in aliis sive titulo emptionis, vel in forma legationis, sub nostra Jurisdictione existentes ad ipsas Ecclesias usque modo sunt devolute, vel in futurum devolventur, eedem Ecclesie et fratres ipsarum libere possideant et pacifice utantur de eisdem. Insuper nos ad hoc firmiler et spontanee obligamus, quod si unquam processu temporis dictas possessiones ab ipsis Ecclesiis auferre niteremur, vel attcntareinus, iram et indignationem Dei omnipotentis ac ipsarum Ecclesiarum eo facto incurra-