Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
mus. Si autem aliquis filiorum noslrorum, aut eorumdem heredes, premissas legationes nostras violarent, et per hujusmodi Ecclesias et fratres earumdem perturbarent, in maledictionem Parentum incurrant, vel morerentur. In cujus rei memoriam, perpetuamque firmitatem presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Gevor, in festo Assumptionis Beatae Virginis. Anno Domini Millesimo ««Licentesimo Tercio decimo." Ex authentico Capituli Agriensis transurnto Anno 1339 cmanato: vide iofra. XXXl/f. Veneti Tragurinos favoribus sibi devinciunt. Anno 1313. Johannes Superantio D. G. Ven. etc. nob. sup. Matthaeo Sori Potestati, et Capitanio ac prudentibus viris consilio et communi Trag. amicis dilectis salutem et dilectionis atfectum. Becepimus litteras vestras, et tam eas, quam, que discretus vir Daniel Vituri nuncius vester sapienter dicere et exponere voluit, intelleximus, diligenter; qui petitiones infrascriptas pro parte vestra instanter requisivit anobis: Primo enim, quod vinum de Trag. tale dacium solveret ad exitumcivitatis nostre, quale solvere consvevit vinum de Arbo; secundo, quod deputaretur locus specificatus in Ven. ubi vinum de Tragur. venderetur; tertio , quod homines de Trag. a quarantesimo sol- , vendo totaliter absoluti redderentur. Quarto quod permitteremus de gratia, quod possetis extrahere de Venet. seu extrahi facere sine datio aliquo legnamen ad valorem librarum octo grossorum; que omnia licet per ordines et statuta nostra strictam