Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
XVI. Idem Carolus 11. II. Kallaianos, alias de Semyen, in possessiones avitas restitutos , ex illis per Potentes ejectos , se conservaturum denunciat. A. 1310. Nos Carolus Dei gratia Rex Huugariae memoriae commendantes praesentium per tenorem significamus, quibus expedit universis: Quod cum Stephano, Ladislao ac Michaeli, Magistris, filvs Michaelis Comitis, Nobilibus de Sernyen, diJectis nostris, et fidelibus quasdam Possessiones eorum liereditarias Semyen, Napkur, villam sancti Michaelis, ac Turuch occupatas, justitia ipsorum exigente, ex Gratia Regia speciali, de Consilio Praelatorum nostrorum, et Baronum, ceterorumque Nobilium regni nostri nobis fidelium, habita deJiberatione diligenti cum eisdem, reddidissemus, et restituissemus; nunc per quosdain potenles, contra nostram voluntatem Possessiones praediclae ab eisdem recipiuntur, et usurpantur, et ab eisdem expulsi existunt. Unde per quoscunque praedicta committuntur contra nostram ordinationem , et statutionein, hoc non est de nostra llegia voluntate , quia nos eosdem justitia eorum exigente, in pacifica possessione eoruin volumus contra omnes conservare et defendere. Datum Budae , Dominica proxima post festum omnium sanctorum. Anno Doinini MCCC. decimo." Ex autliographo NoIj. familiae Kallaianae. XVII. Capitulum Agriense metales suas anno 1295. editas noviter expedit. A. 1310. Transumtum literarum metalium Capituli Agriensis ex eodem Capitulo anno MCCXCV emanatarum,quibus mediantibus quaedam lerra Noak vocata,in Comitatu Gomoriensi cum particula alte2*