Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
terius terrae Nogfew Tocatae, sub certis metis et limitibus antiquis est rearcbulata, et per distinctionem, renovationemquemetarum primuma terris Strys et Butha, tandem a terra Kalno, dein a terra Chakan, denique a terra Ragal est separata. Anno MCCCX. Originales in conventu Jaszo , fasc. VI. metal. nro VIf. Tris, Csakany et Ragaly hodiedum existunt non procul ab antro Agtelek vocato. Eruit Gab. Nagy. XVIII. Anno 1310. Jadrenses, duorum Juris peritorum arbitrio, Incolas Apuliae pro inimicis habere tenentur, quemadmodiim Yeneti, quibus cum sunt sociati. Datum MCCCX. die vigesima quarta Aprilis." Ibid. idem Czech. XVIX. Anno 1310. Stephanus, Banus totius Sclavoniae, Duci Yenetorum fidem facit, Mercatores A enetos, in ducatum suum venturos contra omnes injurias tutandos esse. MCCCX. die XVIII. Aug." llii. Idem. XX. Hedericiis Abbas de Kolosmonostra appellationem Benedicti Episcopi Transilvani recognoscit. A. 1310. Nos frater H. abbas de Clusmonustor, et conventus ejusdem loci, significamus, quibus expedit universis, quod venerabilis in Xto pater fr Benedictus, miseratione Divina (Episcopus Transilvanus) coram nobis constitutus legi fecit Iibellum appellationis hoc modo: In nomine Domini amen. Anno ejusdem M-oCCC-o undecimo, nono kal. Augusti , coram vobis viris religiosis, Domi-