Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

Bene, pro morte Myke fratris eorundem, Jn tri­bus terminis subscriptis, videlicet in 8-a Pasche, 4 marcas in 8-a Penthecostes 3 marcas, in 8-a au­tem Johannis Baptiste 5 marcas solvere tenebun­tur: terminis vero prefixis advenientibus sepedi­cti Paulus et Seraphinus fily JBe^h, 10 marcas ut / dictum est Bodo, et Nicolao filiis Bene pro mor­te Myke fratris eorundem , partim in argento, et partim in estimacione, condigne coram nobis per­solverunt. nec etiam obmittimus, quod memorati Paulus et Seraphinus juramentum prestiterunt, quod in morte Myke fily Bene, essent insontes, et immunes et his omnibus, tam laudabiliter et sa­lubriter ordinatis et p«ra©tw~{ vel^paca ti s ) Bo­dou, et Nicolaus fily Bene, Paulum et Seraphi­num , et 4 famulos eorundem supradictos , de mor­te Myke fily Bene coram nobis reddiderunt libe­ros et solutos, et omnis Jis preattacte cause, que versabatur ex utraque parte extitit sopita et seda­ta, et deinceps, sub forma, et bono pacis coram nobis se obligarunt p . ;>w . . . . ut autem tam salubris ordinacio, et laudabilis adunacio, firmum et immobile robur obtineat perpetue pacis , et per nullum in posterum in irritum valeat revocari , peticione utrarumque parcium presentes literas munimine nostri sigilli fecimus communiri. Da­tum et actum Anno Domini MCCCII." Ex originali. CLXXXII. Capitulum Poson. de dote ac dotalitiis excon­tentatis testimoniales largitur. A. 1304. Anno MCCCIV. Coram Capitulo Posoniensi personaliter constituti Chenk, filius Pauli, pro se et pro fratribus suis, scilicet Joanne, Gregorio ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom