Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

et Sebe de Yata , Ladislaus, fdius Martini de Ea­dem , pro se et pro fratre suo Petro ex una, et Philippus, filius Laurentii, de Kuzoga, Comes Farkasius de Oga, Dominieus, filius Vaxs de Bud, Michael filius Simonis, cujus mater Floris nomi­nabatur, partibus ex altcra, sunt confessi, ino­tam materiam quaestionis inter ipsos super dote et dotalitiis Dominae Floris , uxoris Benedicti, fily Csenkes, quae post modum fuerat tradita Simoni supradicto, et super quarta filiaeejusdem Dominae, Syoderus vocatae, mediantibus probis viris com­posuisse, et in talem pacis concordiam devenisse, quod iidem Chench, Joannes, Sebe, Gregorius, Ladislaus , et Petrus, praefalis Comiti Farkasio, Philippo, Dominico Michaeli et Johanni, filio Michaelis, pro dote et dotalitiis supra dictis ac pro quarta in plenariam contentationem quinque marcas persolverint. E literis familiae Salamon. Communicavit Jqan. Jerney. CLXXXIIL Capitulum Strigoniense de terra Falussy in Comitatu Honth. Cruciferis S. Stephani de Strigonio vendita, fassionales elargitur. A. 1307. Capitulum Ecclesiae Strigonien. salutem in eo, qui vere penitentibus veniam non denegat pecca­torum. Ad universorum notitiam praesentium ac futurorum liarum serie volumus pervenire. Quod Nicolaus, fdius Virtuosi Desiderii, Nobilis de Thur , ad nostram presentiam personaliter acce­dens, quandam possessionem suam Falussi vo­catam, in Comitau Honten. juxta possessionem Conventus Crueiferorum S. Regis Stephani de Stri­gonio D i e I e s nominatam, per modum concam­bii, seu permutationis cx parte Desidery et De-

Next

/
Oldalképek
Tartalom