Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

indulgemus mortem Toleni Stuchicnig: et ejus fi­ly Scorone , et Stanoi, fratris Purche, per ho­mines Trag. perpetratam, salvo, quod de morte Toleni et Scorone predictorum satisfiat eorum he­redibus in pecunia, secundum, quod per Dom. Mladenum Banum filium uostrum, et D. Madium Varicas. de Jadra, vel per duos bonos et legales homines, qui per partes eligentur, sententiatum fuerit; sicut fuit hactenus ordinatum, de morte vero Stanov ante dicti, debet cognosci ratio per Potestatem Trag. et fiat secundum quod justitia svadebit; et si minus iuris fieret, et exinde ali­quid contrary contigerit, quod absit, anima no­stra minime exinde respondere teneatur; in cujus rei memoriam et maiorem firmitatem presentes concessimus litteras sigillorum nostrorum muni­mine roboratas. Datum in territorio Civit. None, prope Ecclesiam S. Christophori die V. mensis Aug. A. D. MCCCVIII. Delle Memorie di Traa p. 146. Mladinas, filius Paali Bani A. 1311. Patri successor factus , vita ipsius du­rante, axioma sumsit: Banus Croatie, Comes perpetuus Jadre, Princeps Dalmatie, et secundus Banus Bosne." Ibid. p. 149. XIV» Coriventus Monasterii de Simighio compositionem in­ter congenerationales de Bew exhibet. A. 1309. Conventus Monastery sancti Egidy de Sime­gliio. Omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris praesentes litteras inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam te­nore presencium volumus pervenire. Quod Comes Trepk filius comitis Johannis de genere Bew, pro se, et pro omnibus filys suis ab una parte, Do­mianus, Sebastianus , et Benedictus, fily Ibrahun

Next

/
Oldalképek
Tartalom