Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

de Saarkuz, ex altera, personaliter coram nobis constituti confessi sunt viva voce, ut super causa quam ydem fily Ibraliun ratione destruclionis de­solacionisque possessionum et ratione verbera­eionis domine matris eorum contra comitem Trepk predictum coram.domino Henrico Bano per for­mam Juris moverant, mediante arbitrio et refor­matione magistri Philippi de Kanya et aliorum proborum hominum, in talem compositionis for­mam devenissent, quod prenotati fily Ibrahun causam eorum prehabitam propter dilectionem pacis et ut controversia et inimicitia pro injuriis superius expressis suscitata de medio ipsorum ex­tollatur , commississent in quindecim marcis, ex quibus pro decem marcis unam particulam terre sue de terra sua hereditaria Sykova vocata juxta aquam Yannya existenti, metis et terminis infra­scriptis circumdatam dedisset, et assignasset Do­miano, Sebastiano, et Benedicto predictis et eo­rum heredibus perpetuo possidere et habere. Cu~ jus quidem particule terre Incipit prima meta in aqua Sykova in parte orientaii et de qua aqua exit ad partem septemtrionalem ad vallem unam Keu­ruseer nuncupatam ad duas metas terreas de no­vo erectas, in quorum una est arbor nyir qua se­parat ad partem terram -comitis Trepk predicti in alia autem arbor ilicis ad partem occidentalem ter­rarum filiorum Ibrahun predictorum. Deinde eun­do ad partem septemtrionalem in eadem valle perveniet ad unam arborem haasfa dictam, sub qua est una meta terrea de novo erecta. Abhinc adhuc vadit ad partem septemtrionalem veniet ad nnam viam, ubi sunt due mete terree de novo ere­cte, in quarum una est arbor eger, in alia est ar­bor nyarfa. Deinde in eadem valle eundo ad par-

Next

/
Oldalképek
Tartalom