Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
gesimo nono confeeta nobis presentavit; in quorum uno reperiebatur quod comes felicianus filius feliciani de comitatu de ungh una cum paulo et gabriano filiis suis pro se et pro martino fratre ipsorum coram dicto capitulo agriensi comparendo quamdam terram eorum hereditariam YelkKoch vocatam in eodem comitatu existentem sub eisdem inetis quibus ipsi possedissent cum omni bus utilitatibus et pertinentiis suis vendidissent johani petro Egidio et Symoni filiis Symonis, dicti Syketh pro quadraginta marcis plene receptis ab eisdem perpetuo possidendam, obligantes se et suos heredes dictos filios Symonis et eorum heredes ab omnibus ratione predicte terrae impetere nitentibus defendere et expedire propriis laboribus expensis in pacifica Possessione ipsius terrae indemnes conservare cui venditioni et emptioni commentanei et vicini ejusdem terre consensum praebuissent et assensum. In alio autem continebatur, quod magister Jakovu filius jacovu pro se et pro andrea fratre suo coram dicto capitulo agriensi constitutus quamdam possessionem ipsorum acquisitam Kerez vocatam in comitatu de ungh existentem sub eisdem metis quibus ipsi possedissent cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis vendidisset petro filio Symonis pro centum marcis plene receptis ab eodem perpetuo possidendam, cui vendicioni et emptioni vicini et comijietanei ejusdem possessionis consensum praebuissent et assehsum, obligando se idem jakovu et fratrem ac haeredes suos dictum petrum et suos haeredes ab omnibus ratione praedicle possessionis molestare nitentibus defendere et expedire laboribus proprys et expensis et in pacifica terre ipsius possessione indemniter conservare , hoc adjectd, quod-