Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

si ipsum petrum sine haeredibus decedere contin­geret ex tunc ipsa terra rediret in Jus et proprie­tatem aliorum filiorum Symonis praenotati. Quo­rum exhibitionibus factis queque praedictarum par­tium per nos pluries requisite plura Instrumenta asseruerunt se in factis jam dictis non habere et nec altera alteri contra formam eorundem privile­giorum in aliquo velle contraire ; unde quia idem jacobus tempore proposilionis dixerat quod ipsa possessio Czyz sibi propter dotationem muliebri sexui factam pertineretet super eo efficacia instru­menta exhibere assumpserat, suum tamen Instru­mentum dictuin privilegium capituli agriensis ex­hibebat plura autem Instrumenta se non habere as­serebat, in ipso autem Instrumento exhibito prae­dipta possessio Chyz non ex dotatione muliebri se­xui facta, sed modo quo in forma dicti privilegii est insertum suis portionibus repcriebatur fore de­voluta, Ideo eundem jacobum in judicio regali judiciaria sententia decreverat fore aggravatum con­tra nobiles praenotatos praeterea quia praedicti nobiles de Kosuh idemque Symon filius Pousa avus ipsorum ab avo dicti jacobi scilicet Zeinekhe filio ejusdem Pousa juxta eorum assertum in di­visione possessionaria sit sej)aratus et sic praedi­ctae possessiones eis modo divisionario sint devo­lute et eidemjacobo in aliquo pertinere, dmo(sic) existat, nullo evidenti documento comprobabant nec aliquo modo comprobare assumebant, Ideo nostra judiciaria auctoritas decreverat eo inodo , quod omnes praedictae possessiones scilicet Ko­suh Goden Keres Welkh Kolchac Chyz inter pre­dictos nobiles de Kosuh ab una parte et dictum ja­cobum cum hys suis fratribus uterino et patrueli­busquibus in una possessionaria divisioneexistit ab

Next

/
Oldalképek
Tartalom