Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
mus ut partes predicte Instrumcnta earum preallegata in octavis purificationis beate Mariae Yirginis tunc venturis tenerentur exhibere coram nobis, quibus octavis attinentibus predictus jacobus filius andree ad nostram personaliter accedendo presentiam quoddam privilegium capituli ecclesie Agriensis anno domini M-o CC-o septuagesimo quarto confectum nobis demonstrarat: in quo continebatur quod nicolaus filius venceslai pro se et pro duobus filys suis venceslao videlicet et petro nicolaus filius Janus novvey filius theidori albertus frater ejusdem, cosma alexander etkapolcii degenere honowa ex una parte ex altera vero zemekei filius povsua de panas coram dicto capitulo Agriensi concorditer affirmassent, quod in causa quae inter ipsos fuisset suscitata, et coram judicibus curie domini regis diutius venlillata super quadam terra Czyz vocata in comitatu de Gumer sita que ex utraque parte fluvy rima diceretur adjacerepro qua sedecim nobiles juramentum habuissent coram capitulo agriensi prenotato , super eo, quod tuba nonfuerit de genere honowa et predicta terra Chyz non fuerit hereditaria nicolai et aliorum predictorum. Tandem predictus Nicolaus et aly supradicti in die juramenti prefatos sedecim nobiles jurare super premissis non fecissent et sic prenotata terra Chyz remansisset et cessisset ipsi Zemeke et suis heredibus perpetuo possidenda a nemine ipsarum generationum de honowa aliquatenus repetendo; ex ipsis vero nobilibus de Kosuh johannes filius petri et andreas dictus Tumpa pro se personaliter et pro aliis prefatis cum procuratoriis literis conventus de lelesz comparendo duo privilegia ejusdem capituli agriensis unum anno domini millesimo ducentesimo octvagesimo octavo, aliudanno domini millesimo ducentesiino octva-