Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

hoc electorum, et assumptorum, pari voto et per modum pacificum, in talem perpetuae pacis super dictis possessionibus et concordiae unionem deve­nissent; quod quia dictae possessiones Nemethy, et. alia Nemethy, ac possessio Kalapech dictos Co­milem Petrum , filium Andreae et filios suos , ac Blasy jure haereditario, et etiam ratione cogna­tionis contingerent; ob hoc dictae partes in eisdem possessionibus inter ipsos talem fecissent divisio­nem; quod certam portionem Domini Comitis Benche in eadem possessione Nemetlry habjtam sub eisdern metis antiquis et limitationibus, sub quibus dictus Comes Benche ab antiquo ean­dem possedisset, cum particuJa terrae de eadem Nemethy, videlicet de portione praefati NicoJai, filii Chrispini de Cisa Megefelde vocata, scilicet a quodam fonte Derstutha nuncupato, usque ad quandam sessionem Nagthelek vocatam, et abinde usque ad metas praefatae possessionis Kalapech, et usque quoddam Berch, et jn eodem Berch cur­rendo usque ad metas possessionis Miserfakazarca vocatae, cum omnibus utilitatibus suis et perti­nentijs reliqujssent, et perpetuassent dictis Co­miti Petro et fiiiis suis, ac Andreae, Michaeli et Bolug, filys Blasy , filii dicti Andreae, et ipsorum baeredibus haeredumque successoribus jure per­petuo et irrevocabjjiter possjdendas , tenendas pari­ter et habendas, Dicta vero possessio Kalapech et tota portio praelibati Nicolai, fily Crispini, in praenotata possessjone Nemethy habita, videlicet prout ipsa portio a dicto fonte Derskutha voca­to, extendit se usque ad quemdam fluvjum Zagva nuncupatum; scilicet a parte meridionali, cum ses­sione dicti Chrispini, in eadem existenti, similiter cum universis utilitatibus et pertinentiis earum-

Next

/
Oldalképek
Tartalom