Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
dem, ac ^sub metis antiquis, et limitationibus, quibus dicti Comes Chrispin et Nicolaus, filius ejusdem Crispin, easdem pacifice posseclissent, sicutque dominus Rex eidem Magistro Nicolao, dicto ue Ryma, ipsis condonaverat, ipsa divisione inter ipsos cessissent, et devolutae fuissent, praelibato magistro Nicolao, dicto de Rvma et filiis Sy~ monis et haeredibus ipsorum jure perennali pacifice et quiete possiden. et habendae sine tamen praejudicio juris alieni. Tali tamen conditione interjecta, quod super dote et rebus parafernalibus nobilium Dominarum, relictarum videlicet Comitis Chrystophori, et dicti Nicolai, filii Crispini; ac quarta filiali nobilis Dominae Matris ejusdem magistri Nicolai de Ryma, quas eaedem nobiles Dominae, jure naturae et juxta Regni consvetudinem de dictis possessionibus habere et requirere potuissent; ydem Magister Nicolaus filius Nicolai et filii Simonis, et ipsorum haeredes, praefatos Comitem Petrum, filium Andreae, et filios suos , ac filios Blasy, nec non posteros eorundem ab omnibus et specialiter a dictis nobilibus Dominabus se defensuros et expedituros assumpsissent et obligassent, et coram nobis obligarunt. Insuper etiam eaedem partes coram nobis se ipsos et haeredes suos ad hoc obligarunt, quod quaecunque ipsarum partium tempore progressiuo per se vel per alios, palam vel occulte, aut aliquo colore seu ingenio quaesito super dictarum possessionum divisione aliquam litem suscitare vellet, vel niteretur, pars praemissa (non) tolerans parti ipsam toleranti, ante litis inaressum centum marcas da' D re et persolvere teneretur. Praesentes autem nostro sigillo confirmabimus, dum nobis fuerint reportatae. Datum in quindena Beati Jacobi Aposto-