Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)
populi de Kasiimrk ad siluam transitum facere consueuerunt. Inde vero reflectitur in cjuadam valle Zazteluke vocate et in medio vallis ascenditur ad Burkut et reflectitur ad Saarpatoka, ascendendo versus Alpes ad priorem metam et sic terminatur. Yt igitur nostre donacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datuin per manus discreti viri magistri Ioannis, Electi Ecelesie Albensis, aulae nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini millesimo trecentesimo septimo. Regni autem nostri similiter septimo." Ex processu metali DD. Horv;it.h-Stansich contra L. ac R. vrbem Kesmark An. 1782 producto. XVI. An. Q,h. 1307. Capitulum Nitriense litteras suas de anno 1306 patentes super terra Magyardd pro Comite Ladislao de Bagana priuilegialiter transcribit. Yniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis, Capitulum Ecclesie Nitriensis, saiutem in eo, qui est vera salus. Ad vniuersorum noticiam tam presenciutn, quam futurorum harum serie volumus peruenire. Quod nobilis vir Comes Ladislaus, filius Seraphini de Bagana, in nostri presencia personaliter constitutus, nobis litteras patentes, sub nostro sigil lo super possessione Magarad nuncupata, Comit. Posoniensis, a Leuke filio Petk, sibi deuoluta, confectas, non cancellatas, non abrasas, nec in aliqua sui parte viciatas, presentando, nos humiliter postulauit, vt easdern litteras patentes in forma priuilegii transcribi faceremus. Nos igitur dignis et iustis peticionibus